- AMANTES
- I.AMANTESGraece Α᾿μαντίνοι, populi Illyrici, originem trahentes a Phocicis Abantibus. Eorum meminit Callimachus,Οί καὶ Α᾿μαντίνην ᾤκιϚαν Ω᾿ρικίην,Qui et Amantinam incolcbant Oriciam,apud Salmas. ad Solin. p. 378.II.AMANTESSolem olim viri, feminae Lunam precabantur. Et quidem hanc, quod, cum ea Endymionem amârit, non sit verisimile, feminis eam eôdem morbô laborantibus non opitulaturam: Quod item amori magis apta nox, cui Luna praeest, Vide Euripidem in Hippolyto, cuius Scholiastes multa in hanc rem, Theocritum Eidyllio β. Senecam Hippolyto, v. 406. et seqq. ubi Phaedrae ad Dianam preces, quae incipiunt,Regina nemorum etc.Inprimis vero Cael. Rhodig. l. 5. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.